monumenta.ch > Isidorus > 33
Isidorus, De Natura Rerum, XXXII. De nubibus. <<<     >>> XXXIV. De nive.

CAPUT XXXIII. De pluviis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXIII.---N. 1. Instar medicinalis cucurbitae. Ex Ambros., lib. II, cap. 3.

]
Legitur in Amos propheta: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae (Amos IX, 6). Aquae enim amarissimae maris vapore subtili calore aereo suspenduntur, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris circuli humorem, et sanguinem sursum trahit. Huiusmodi itaque ratione aquae maris per tenuissimos vapores in aere suspensae paulatim concrescunt, ibique igne solis decoctae in dulcem pluviarum saporem vertuntur.
2 Dehinc gravescente nube modo vi expressae ventorum, modo solis calore dissolutae, in terrae faciem asperguntur. A nubibus ergo rapiuntur aquae maris, et iterum ab ipsis reduntur in terras. Sed, sicut diximus, ut dulces possint esse in pluviis, coquuntur igne solis. Alii autem dicunt non tantummodo aquis maris nubes concrescere, sed etiam exhalantis terrae vaporibus, nebulas adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere. Atque iisdem labentibus pluvias effundere.
3 [

3. Pro sententialiter, alii Impressi sensualiter. AREV.

]
Nubes autem, ut praediximus, apostoli significantur atque doctores. Pluviae ergo nubium eloquia sunt apostolorum, quae quasi guttatim, id est, sententialiter veniunt, sed abundantius doctrinae fecunditatem infundunt.